라틴어 문장 검색

Postremo, modus ille inveniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:12)
Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:34)
Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:3)
Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:12)
Eadem fere ratio est hominum qui e calamitatibus resurgunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:2)
Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
Huiusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:37)
etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:36)
postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:25)
Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:17)
Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob caussam, saltem speciosam, inferre abstineant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:3)
Sed dicet quispiam usum earum vel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:15)
Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:7)
Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:3)
Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION