라틴어 문장 검색

ducto mucrone id est educto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3781)
patrio mucrone relicto quo tempore vulneratum vidit Aenean.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7361)
'mucrone' autem pro 'gladio', a parte totum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 73610)
mortalis mucro mortali manu factus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7401)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:1)
Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:2)
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:1)
adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 10:5)
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 23:1)
Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:17)
Etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:9)
Quod si utique proclamabat facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:6)
Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION