라틴어 문장 검색

Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:13)
Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:4)
docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:12)
Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:2)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:14)
"pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clavus mihi militis haeret."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III98)
ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V20)
tu calcas luce reversa coniugis urinam magnos visurus amicos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI158)
"curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X36)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
verum ubi equi atque hominis casu convenit imago, haerescit facile extemplo, quod diximus ante, propter subtilem naturam et tenvia texta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:7)
quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, tris species tam dissimilis, tria talia texta, una dies dabit exitio, multosque per annos sustentata ruet moles et machina mundi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:2)
multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION