라틴어 문장 검색

qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2843)
quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini ca- stissimo, consecratam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 296)
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
prela autem sunt trabes, quibus uva calcata iam premitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2422)
subiecit pedibus calcavit 'fatum', ex fato venientia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4921)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
"quidquid calcaverit hic, rosa fiat."
(페르시우스, 풍자, satire 236)
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto optavitque locum, summo de vertice montis Hesperiae campos late prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:18)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, Ventilet accensas flava Minerva faces?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 16)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a5)
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, accedat cumulus gratia nostra levis, non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte et non calcata candidiora nive:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 511)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
ense tuo factos calcabas victor acervos, inpositoque Getes sub pede multus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 715)

SEARCH

MENU NAVIGATION