라틴어 문장 검색

Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장5)
Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장3)
Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장7)
Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장11)
si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장27)
Evocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida vel Laconico vel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장27)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장48)
Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장52)
Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장71)
Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장44)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
potio sine vino aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장28)
Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina . . . iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장41)
Utendum maxime sorbitione est, et aqua calida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장59)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION