라틴어 문장 검색

caligo terrae scinditur percussa solis spiculo, rebusque iam color redit vultu nitentis sideris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus2)
sit satis anguibus horrificis liba quod inpia corporibus a!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum51)
numquam oculos animumque levans rationis ad arcem rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum, privatos celebrans agnorum sanguine divos, iamque domo egrediens, ut publica festa diesque et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit laurigerosque deum templis adstare ministros ac Sacram resonare Viam mugitibus ante delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa more deae, nomenque loci ceu numen habetur, atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt templa, simul geminis adolentur tura deabus), vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1 contulit ad simulacra fidem dominosque putavit aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권75)
anne fides dubia est tibi sub caligine caeca esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권124)
nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem noctis obumbratae caligine;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권130)
"horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권143)
aemulus, ut memorant, opera ad divina repente corrumpenda caput caligine protulit atra.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 153)
hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
"numquam pro salute et maximis fortissimisque principis cohortibus aliter precabor quam fidele ut militent Christique lymphis ut renascantur Patri, capiant et ipsum caelitus Paraclitum, ut idolorum respuant caliginem, cernant ut illud lumen aeternae spei non suculentis influens obtutibus nec corporales per fenestras emicans, puris sed intus quod relucet mentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1162)
horror stupentem persecutorem subit timorque et ira pectus in caliginem vertere;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1405)
antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta, conscia tartareae caliginis, abdicata soli.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.19)
"quis furor insanas agitat caligine mentes?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 191)
"lascivas vitae inlecebras gustatus amarae mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1112)
hunc lumine adempto effossisque oculis velut in caligine noctis caecum errare sinit perque offensacula multa ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1129)
Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION