라틴어 문장 검색

densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:3)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)
Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:1)
Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:2)
Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:9)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:4)
Lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:28)
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:3)
Principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:1)
Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:1)
Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:1)
Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:3)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)

SEARCH

MENU NAVIGATION