라틴어 문장 검색

Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:4)
Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:17)
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo atque triumphales, inter quas ausus habere nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I53)
Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV64)
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque metarum et sortes ducet frontemque manumque praebebit vati crebrum poppysma roganti, divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indus conductus, dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI286)
sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 7:2)
Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 18:1)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:1)
Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:4)
Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:1)
Quae praesens, inquit, locus et tempus exigit ego non calleo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:3)
quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:4)
et si plures peritos vel saltem amatores sui in convivii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION