라틴어 문장 검색

Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:7)
eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:2)
Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate ventura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 23:2)
Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:6)
itaque memini optime illum dicere pro hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, calumniam iurauerat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:3)
Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:21)
- et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:3)
non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 8:15)
Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:1)
deinde interrogatus, an calumniam haberet?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:7)
Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:3)
et cum ad sensum rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis summouenda habebit locum:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:13)
hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 8:8)
in summa perculi1 quidem, domine maior, non assertorem calumniae tantum quantum murmuratorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION