라틴어 문장 검색

nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.11)
difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:1)
ut ora iuveni paria Perithoo gerit, ni languido pallore canderent genae staretque recta squalor incultus coma.
(세네카, 파이드라 11:45)
ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, raptaue odorato carbasa lina duci, plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, subdolus et uersis increpat arcus equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 334)
"candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem70)
non sic fulminis impetus trisulci, non pulsa Scythico sagitta nervo, non sulcus rapide cadentis astri, non fundis Balearibus rotata umquam sic liquidos poli meatus rupit plumbea glandium procella.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium77)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
Ladon paene socer, candensque iugis Lampia nivosis et Pheneos nigro Styga mittere credita Diti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권130)
et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:6)
Huic tu candentes umero subpone lacertos, Et regum magnae despiciantur opes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 819)
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces, quis numquam candente dies apparuit ortu, seu supra terras Phoebus seu curreret infra;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae21)
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 383)
Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 225)
si quid bene facias, levior pluma est gratia, si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 634)
eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2241)

SEARCH

MENU NAVIGATION