라틴어 문장 검색

Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:1)
Qui ordinatus est a Uitaliano papa anno dominicae incarnationis DCLXVIII, sub die VII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:15)
Kalendarum Aprilium, dominica.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:16)
Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.4)
Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.5)
Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:19)
Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:10)
cuius anno regni IIIo, Theodorus cogit concilium episcoporum, una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent, et nossent, magistris ecclesiae pluribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:2)
Cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:14)
ANNO dominicae incarnationis DCLXXmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam uenit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et mortuus est anno aetatis suae LVIIIo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V.2)
Ut sanctum diem paschae in commune omnes seruemus dominica post XIIIIam lunam mensis primi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:2)
Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis uel diuini timoris fedaret, ciuitatem quoque Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.9)
Anno dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.15)
Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleueris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:10)
simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION