라틴어 문장 검색

cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 110)
cantio Graecast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 441)
postidea loci si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's antehac, celeriter lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam, ubi perpruriscamus usque ex unguiculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 551)
redde cantionem veteri pro vino novam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 612)
item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장68)
graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum diviserunt spatia fabularum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말17)
namque cum flectitur inmutatione, vox statuit se in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo constans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes vocem varietatem facimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장10)
primum quod Graeci nominant ἁρμονίην, secundum χρῶμα, tertium διάτονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장13)
Audi hortantem, audi cantantem Ecclesiam, non solum in canticis, sed etiam in Canticis canticorum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:6)
Prima quidem quia, cum quicquid versificamur sit cantio, sole cantiones hoc vocabulum sibi sortite sunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 36:2)
cum igitur ea que cantantur artificiata existant, et in solis cantionibus ars tota comprehendatur, cantiones nobilissime sunt, et sic modus earum nobilissimus aliorum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 40:3)
Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:24)
Nullus enim tibicen, vel organista, vel cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui cantioni;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 123:3)
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION