라틴어 문장 검색

- Qualiter Willhelmus comes a Turcopolis deceptus, cum magno discrimine Antiochiam pervenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 63:3)
Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:2)
videlicet ut sic per Antiochiam transiens, iter suum continuaret Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:3)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
- Tankradus, novus princeps Antiochiae, Willhelmum profugum remunerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 65:3)
Tankradus autem post captivitatem Boemundi princeps Antiochiae factus, eumdem comitem, virum nobilissimum, sic ab impiis Turcis attritum et rebus destitutum ingemiscens, optimis et honoroficis renovavit vestibus, et magnificis eum in equis et mulis [0621C] ditavit muneribus, per aliquot dies secum retinens, dum membra, siti, jejunio, vigiliis, lassitudine viarum, squalida et exhausta, bonis terrae in vino, oleo et carnium dulcedine abundanter refoveret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:1)
- Quomodo Willhelmum per montana fugientem Tankradus, princeps Antiochiae, receperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 79:2)
Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem vitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:2)
et idcirco accepto consilio, militibus ab Antiochia in occursum ejus missis, honorifice eum suscepit, et pretiosis vestibus per aliquot dies secum commorantem [0623D] et bonis terrae convivantem renovavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:3)
- Quomodo principes bello dispersi, collecto exercitu Antiochiae convenerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 81:2)
Post contritionem Longobardorum et Willhelmi principis de Navers, Willhelmi quoque comitis Pictaviensis, Welfonis ducis Bawariorum, quicunque dispersi fuerant, aut Constantinopoli seu alibi hiemaverant, e cunctis locis singillatim quique principes Christiani, relictis suis reliquiis, Antiochiam mense Martio inchoante convenerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 82:1)
episcopi Engelradus de Lauduno, [0624A] Manasses de Barcinona, aliique episcopi Italiae, navigio ad portum Simeonis eremitae pariter convenientes, Antiochiae aliquanto tempore remorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 82:4)
quem Tankradus Antiochiae sibi traditum reposuit in custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:2)
Post haec recepto eodem principe Reymundo, unanimiter salutato Tankrado, ab Antiochia regressi sunt usque ad civitatem Tortosam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:5)
Welfo autem dux obsidionem hanc devitans, Jerusalem ad adorandum descendit una cum Reinoldo duce Burgundiae, fratre Stephani, vice ipsius Burgundiam regentis, qui ante expeditionem Longobardorum Jerusalem tendens, Antiochiae usque nunc hiemaverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION