라틴어 문장 검색

exercitus alter Nympharum incedunt, acies formosa Dianae, centum Taygeti, centum de vertice Cynthi et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:127)
cervi currum subiere iugales, quos decus esse deae primi sub limine caeli roscida fecundis concepit Luna cavernis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:147)
ultro se voluere capi gaudentque videri tantae praeda deae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:169)
insedit nigra cervice gementum et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:174)
id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장2)
'quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si scio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장3)
ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장5)
ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit quam os eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장6)
mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장2)
hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora influxit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 2:2)
nam pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 4:1)
sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 3:2)
est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:2)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION