라틴어 문장 검색

satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장20)
Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장21)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장59)
si tener, ex melle coquenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장61)
Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장65)
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장11)
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장122)
exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quae retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장20)
Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장37)
inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장16)
Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장23)
Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 1:1)
item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION