라틴어 문장 검색

fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)
sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장5)
qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장14)
gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장5)
quod si qua omisit Cato, sequenti recitatione Thyestes dicet;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:2)
Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo modo locutus sum, et Crispum Vibium (libentius enim novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis utor) non minores esse in extremis partibus terrarum quam Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 1:1)
effervescit enim vis pulcherrimae naturae tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:1)
nam Crispus iste et Marcellus, ad quorum exempla me vocas, quid habent in hac sua fortuna concupiscendum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:1)
num dubitamus inventos qui prae Catone Appium Caecum magis mirarentur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 4:1)
Vibius Crispus, pecunia potentia ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delationes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장2)
et propria vi Crispus incubuerat delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장5)
quippe ipsum Crispum easdem accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena criminis sed ultor displicebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장10)
in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam declinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장8)
retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장12)
M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION