라틴어 문장 검색

Ex incremento caudae & decremento splendoris manifestum est quod caput à Sole recessit, eique proximum fuit sub initio, pro more Cometae anni 1680.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:9)
Inde verò & ex situ caudae colligitur caput fuisse Soli vicinum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:13)
Cometa ille anni 1618, qui è radiis Solaribus caudatissimus emersit, stellas primae magnitudinis aequare vel paulo superare videbatur, sed majores apparuere Cometae non pauci qui caudas breviores habuere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:23)
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
accersor L. cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino, labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
(페르시우스, 풍자, satire 5122)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
Vulpem rogabat partem caudae simius, Contegere honeste posset ut nudas nates;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.1)
Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi - reliqua nosti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:1)
quos lupa nutrit, perdere cognatae sustinuere manus, constitit et cauda teneris blanditur alumnis et fingit lingua corpora bina sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권266)
dum loquor, elatae metuendus acumine caudae Scorpios in viridis praecipitatur aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권111)
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:5)
Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:2)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Pondere serpentis curvata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION