라틴어 문장 검색

10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
Orationis partes omnes, inter recitandum, praeceptore doctissimo praesente, enumerare, earumque nexum et relationem mutuam, nullo monente, aut corrigente, debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.50)
Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nilaut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset, scilicet ut uentres lamna candente nepotumdiceret urendos correctus Bestius.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1512)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
Aliorum vulnus nostra sit cautio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:16)
Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:6)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:35)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
Corrige, in me si quid reprehendis, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:2)
Ego te monere possum, corrigere non possum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:3)
et simul, si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:2)
sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION