라틴어 문장 검색

nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:8)
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:11)
nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:3)
de quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:2)
Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:4)
ego tibi illa ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant, ludens conieci in communis locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:4)
mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:5)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Vicini furis celebres vidit nuptias Aesopus et continuo narrare incipit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.1)
Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:2)
Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 7:1)
Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:2)
Hoc hibernaculum, hoc etiam gymnasium meorum est;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:2)
Emi autem non ut haberem domi - neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo -, verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:2)
delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION