라틴어 문장 검색

tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
(세네카, Phoenissae 401:1)
rectam citatis ignibus rumpit viam,
(세네카, Phoenissae 441:1)
res deus nostras celeri citatas
(세네카, Thyestes 634:1)
Sed en citato Pyrrhus accurrit gradu vultuque torvo.
(세네카, Troades 1028:1)
puer citatas nobilis turmas ages;
(세네카, Troades 798:1)
Quadam autem die puella transitum faciebat per eius vicum cum liris, citaris et cinbalis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:8)
nec me deficiet nautas rogitare citatos 'dicite, quo portu clausa puella meast?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a10)
pectore ructabat latices lapsuque citato sulcabat madidam iam torrens alveus alvum, terretur veniente dea manibusque remissis remus et urna cadunt, veniae tum verba paranti illa prior:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 149)
sensim fera subvolat ales aerias terraeque vias, ne forte citato alarum strepitu lignosas frangat habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem39)
nuper quadrupedante cum citato ires Phocida Sestiasque Baias, inlustres titulisque proeliisque urbes per duo consulum tropaea, (nam Martem tulit ista Iulianum et Bruto duce nauticum furorem, ast haec Teutonicas cruenta pugnas, erectum et Marium cadente Cimbro), misisti mihi multiplex poema, doctum, nobile, forte, delicatum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium4)
hunc, dum obliquat iter diuque lentus sero cornipedes citat flagello, tortum tramite transis ipse recto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium92)
citati intromittuntur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:3)
perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION