라틴어 문장 검색

his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.8)
sed quis cenantibus una, Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.11)
nam cetera turba, nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut vel continuo patuit, cum passeris atque ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.16)
iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut litore cenarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 159:1)
ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrimos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장10)
utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:2)
Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:1)
Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:2)
Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:1)
Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:2)
Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:4)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Quidam cenent tecum, quia digni sunt, quidam, ut sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 15:7)
Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 11:4)
Alius inter cenandum solutus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION