라틴어 문장 검색

nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, consule, quae rigidus munera Censor habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 94:3)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)
in Ninevitas se coactus percito gressu reflectit, quos ut increpaverat pudenda censor inputans opprobria,
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium33)
scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu accipias, Italae censor doctissime gentis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 293)
tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2155)
"ad haec colenda me vocas, censor bone?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.195)
Parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:6)
nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem Pelidae stomachum cedere nescii nec cursus duplicis per mare Ulixei nec saevam Pelopis domum conamur, tenues grandia, dum pudor inbellisque lyrae Musa potens vetat laudes egregii Caesaris et tuas culpa deterere ingeni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 62)
Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessuma munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 81)
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)
at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 264)
populus Laevino mallet honorem quam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate6)
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum volpes imitata leonem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:7)
Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:2)
hic agrippa et opiter et cordus et Postumus erunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 143:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION