라틴어 문장 검색

quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili, neque legi suae latorem neque decemviro constantiam defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 494:1)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum inter fures ac latrones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 642:1)
censores ab re appellati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:2)
eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum census populi est actus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 241:1)
censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 256:2)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 531:1)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)
item censores tune primum creati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha4)
ob eam rem a censoribus notatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha13)
ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium - is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat - conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 282:1)
simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 295:1)
tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 334:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION