라틴어 문장 검색

omnia liberto oboediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장2)
commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem perpulere liberti ne tot inlustribus viris interfectis histrioni consuleretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장4)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
custos et exactor e libertis Euodus datur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장7)
lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus increpans multis et servilibus probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장11)
Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장1)
his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장5)
praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장5)
simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem honoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장7)
etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali occasione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장8)
ille inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, centurio Casperius praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장5)
Digressu centurionis velut custode exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장1)
statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)
Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus adaequaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장8)
ministri fuere P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION