라틴어 문장 검색

Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 4:1)
Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 6:3)
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit, proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 7:1)
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:1)
Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro (ut ita dixerim) saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 9:2)
Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit) perlaturos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 10:1)
Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:1)
Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana, et planis absolutisque decretis, aperire templa arisque hostias admovere, et restituere deorum statuit cultum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 2:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
Quos egressi auxiliares ad cursum levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 8:2)
mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:2)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 28:1)
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:1)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION