라틴어 문장 검색

Ut autem plerumque diei processit, manus et virtus Tankradi amplius coepit praevalere, immanior metus hostes invadere, donec prae nimia strage exterriti, usque ad tentoria principum exercitus in fugam cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:7)
equites vero non [0660A] amplius octo in urbis defensione et tuitione reperti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:3)
non enim amplius ejus comitatus et apparatus a vobis habetur, quam milliaris unius intervallo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:4)
- Quomodo regi Graecorum advenienti Boemundus in bello occurrerit, Dyrrhachium amplius impugnans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 81:2)
Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:1)
Rex itaque urbe suscepta, dextram illis dedit, ut ab urbe incolumes exirent, non amplius, nisi quod humero valerent, efferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:2)
Quapropter sex diebus tanta penuria panis, et praecipue equorum pabuli sunt arctati, ut amplius mille fame et pestilentia periclitari viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:7)
Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:4)
Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:10)
Et haec de regno Babyloniae erat urbs speciosissima, non amplius quam trium dierum itinere a Babylonia distans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:7)
Pauci sumus, et jam civitati et regno Babyloniae virtus nostra innotuit, et haec Babylonia non amplius hinc quam via trium dierum remota esse perhibetur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:2)
et amplius fletum congeminassent, nisi timor esset, quem in terra undique hostili apprehenderunt in tanti principis amissione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:7)
Quod semel dictum est, amplius resumi nonpotest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 30:2)
"Ite in pace, et amplius nolite peccare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 321:5)
sed vellem ut amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION