라틴어 문장 검색

negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit.
(아풀레이우스, 플로리다 14:5)
ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata.
(아풀레이우스, 플로리다 15:5)
ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:20)
ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant.
(아풀레이우스, 플로리다 16:72)
ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:40)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:13)
"Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:21)
"Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:4)
"inquam Modo corollarium idoneum compara."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION