라틴어 문장 검색

Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:1)
Qui quomodo summum diceretur, nisi caeteris omnibus praecelleret bonis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:15)
veluti si quis hominum usum viribus superare possit, hoc magnae hominis potentiae ascribendum est. Unde ipse caeteris hominibus praecelleret, et commendabilior esset, quod in leone tamen et in elephante pro magno nullus haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:12)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non per aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:48)
Quae quidem verba Hieronymi contra calumniatores quidam defendens, inter caetera quae de vita ejus scribebat, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:22)
Quorum opinionem beatus quoque Hieronymus secutus homilia illa de filio prodigo inter caetera sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:19)
caetera cum sint liberi arbitrii in utrumque possunt suam deflectere voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:21)
Illud bonum cujus participatione sunt bona caetera, non propter aliud, sed per semetipsum bonum est. Quod divinam etiam providentiam vocamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:13)
Caetera desunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 35:1)
ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:6)
Aliis igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:7)
Quamvis clericorum sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:2)
'Credendum est dictis clericorum quasi legatorum Dei, sed quia carnis tentationi sicut homines ceteri supponuntur, eorum non inspiciatis opera, si eos contigerit in aliquo deviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:21)
Nam et omnia quae solent sapientes habere mulieri sunt penitus aliena, quia omnia temere credit, et laudibus propriis libenter insistit, et cetera sapientiae contraria gerit, quod laboriosum esset nobis per singula enarrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:7)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION