라틴어 문장 검색

nam tum sunt omnia cordi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:6)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)
IUPPITER, SI TIBI MAGIS CORDI EST NOS EA TIBI DARE POTIUS QUAM MEZENTIO, UTI NOS VICTORES FACIAS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:3)
Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:2)
Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:2)
E latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:2)
675 Reliquum cadaver in mare proiectum servat Cordus, qui ex insula Cypra Pompeium secutus erat, in litusque affert, ibique comburit, deinde sepelit ossa, lapidemque imponit cum inscriptione.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권34)
Secreta quaere carmina et rudes curas, Quas novit unus scrinioque signatas Custodit ipse virginis pater chartae, Quae trita duro non inhorruit mento.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI3)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XV1)
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae, Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII3)
Cur spleniato saepe prodeam mento Albave pictus sana labra cerussa, Philaeni, quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXII1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo, Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII2)
Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta Collaque pulverea nudet equina iuba.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION