라틴어 문장 검색

Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:1)
Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:5)
Vetustate callosa fit fistula.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:6)
Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:1)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:2)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:3)
aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:1)
nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:3)
Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:4)
nam subalbidum est et recenti cicatrici simile;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:2)
Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:2)
Idem sphaerion uetustis ulceribus et uix ad cicatrices uenientibus optime succurrit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 46:2)
Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 48:1)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 49:1)
Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 50:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION