라틴어 문장 검색

nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 5:3)
quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, - si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, - quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 3:1)
"tolle recens primus piper ex sitiente camelo;"
(페르시우스, 풍자, satire 579)
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus1)
si foret in terris, rideret Democritus, seu diversum confusa genus panthera camelo sive elephans albus volgi converteret ora;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 171)
Servabantur interim generosae illi aves et instrumenta epularum camelis vehebantur, cum sortirentur milites eius, quis male periret, quis peius viveret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 124:3)
Camelus cupiens cornua aures perdidit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C2)
in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, et classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 169:1)
prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 252:2)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)
et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:2)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 675:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones sunt homines quos tu occidisti uno die.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 157)

SEARCH

MENU NAVIGATION