라틴어 문장 검색

Eodem tempore, obsidione cingebatur Bostonia, Britonesque oppido inclusi erant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.71)
Summa hyeme instante, obsidionem solvendi, aut, maenia scandendo, oppidum expugnandi, necessitatem sibi impositam perspiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.49)
immotus, media tempestate, quae cum cingebat, semper permansit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.158)
Ille potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu Sentibus nescio an dicere aliquando contingat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:3)
O tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:4)
"et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:19)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Ex omni parte decoraris, cingens atque protegens;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:15)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam vagabantur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:1)
cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 10:1)
Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:2)
muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:9)
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION