라틴어 문장 검색

haec opinio originem ab Isocrate (si tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:1)
servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장1)
Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:2)
" Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:2)
Sed ne ego quidem me sordide geram in finem aeris alieni et tibi quod debeo, inpingam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 10:2)
non consilio adductus illo, sed inpetu inpactus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 5:2)
per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:2)
Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:2)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere nec mori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:3)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION