라틴어 문장 검색

hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 396:1)
haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 493:1)
circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 307:1)
legati - erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Caecilius Metellus - circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percunctarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 741:1)
vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 62:1)
non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 126:1)
simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 398:1)
Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:2)
Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 38:3)
ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 456:1)
inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 476:1)
igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 95:1)
abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus, cum operibus tum suapte natura tutus, et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 107:1)
non est, non - mihi crede - tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 187:2)
Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION