라틴어 문장 검색

cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 182:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:1)
nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 311:1)
tuM refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 329:1)
isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 388:1)
et viginti quinque naves datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 435:1)
par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 436:1)
hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 567:2)
causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 577:1)
si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 592:1)
inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua..
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 36:1)
non facile erat iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 49:1)
proditus deinde ab eis qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 322:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION