라틴어 문장 검색

complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.
(카이사르, 아프리카 전기 2:9)
Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere.
(카이사르, 아프리카 전기 6:7)
animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)
Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.
(카이사르, 아프리카 전기 26:10)
Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:8)
Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportaverat, vi expugnando est potitus.
(카이사르, 아프리카 전기 36:5)
Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri.
(카이사르, 아프리카 전기 38:1)
Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 49:1)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
Ibi praesidii causa castellum Caesar habuit constitutum.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:10)
Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:2)
Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, [ut laborantibus succurreret nostris].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:4)
Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:1)
Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION