라틴어 문장 검색

Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 3:1)
quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 25:3)
Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 21:1)
ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret.
(단테 알리기에리, Epistolae 34:7)
non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, quod est amor sanctus, sive caritas.
(단테 알리기에리, Epistolae 118:2)
Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 17:2)
Nunc vero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:11)
"Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:10)
Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli - licet et apostolus sit medicus spiritalis - et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:19)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:5)
Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam cohortabantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:10)
Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:15)
Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION