라틴어 문장 검색

nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 56:2)
Philosophia homines docuit habere clavem et seram?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:2)
Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis ne- glegentis servi manibus elapsa ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 134:2)
Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina.
(세네카, De Providentia, book 1 30:3)
Fuit homo cui erat uxor pulcra, quam diligebat adolescens quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et pre nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:1)
sed fulsit ut ille forte dies, matrem celeri petit ipse volatu, cui fax, arcus, gorytus pendebat, at ille cernuus et laevae pendens in margine palmae libratos per inane pedes adverberat alis, oscula sic matris carpens somnoque refusae semisopora levi scalpebat lumina penna.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 18)
splendet perspicuo radios rota margine cingens Marmaricae de fauce ferae, dum belua curvis dentibus excussis gemit exarmarier ora;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 39)
"te porticus accipit ampla directis curvata viis, ubi margine summo pendet et artatis stat saxea silva columnis, alta volubilibus patet hic cenatio valvis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem98)
incurventur equi, proterva crurum intrat turba rotas quaterque terni artantur radii, repleta donec intervalla crepent volubilisque frangat margo pedes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium94)
seu ficto potius specu quiescit collis margine, qua nemus reflexum nativam dare porticum laborans non lucum arboribus facit, sed antrum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum21)
si vero cilia Sectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit, aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:5)
quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:4)
Paeonius hinc propter atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus, hunc sequebatur Gratianensis, omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat, ultimus ego iacebam, qua purpurati latus laevum margine in dextro porrigebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:4)
sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum usque in marginem villae, quae in Borean Austrumque conversis frontibus tenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:5)
si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis quae margini insistunt superiectae asperginis fragor impluat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION