라틴어 문장 검색

Quomodo personis accomoda roboris arma Dant argumentis, sed falso robore nutant Nomen, natura, uictus fortunaque uultus Pretendens dubios, habitus, affectio, fallax Consilium, studia, casus, oracio, factum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:23)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
Nec solum praetaxata potus cupiditas, verum etiam, cibi plerosque canina inescat aviditas, quorum voluptates inordinatae, cogitationes inconcinnae, novos sibi cibi somniant apparatus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:1)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Talis formido vivendique desperatio, dum abundantius invalesceret, atque cogitationes in corda multorum ascenderent prae pondere quotidianae tribulationis, quidam principales viri de exercitu, Willhelmus Carpentarius, Willhelmusque alter, quondam familiaris et domesticus imperatoris Constantinopolitani, qui et sororem Boemundi, principis Siciliae, uxorem duxerat, adeo magnis concussi sunt terroribus ut in silentio noctis concordi consilio clam subtracti a sociis, versus montana convenirent, et a moenibus et muro in funium depositione laxarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:1)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
oculos sublimes, linguam mendacem, cormachinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem,pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem,et seminantem inter fratres discordias."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:14)
Et Regule Amorisdicunt, "Minus dormit et edit, quem amoris cogitatio vexat." Et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:5)
"Quilibetamantis actus in coamantis cogitatione finitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:6)
et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:8)
Et Salomon in Proverbiis dixit,"Dissipantur cogitationes ubi non erit consilium:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:25)
et cogitationibus bonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:4)
Et si ad alios malosvitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguamtuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et factain te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suoamico qui vocatur Probeus,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:15)
Vita tamen litterati viri pocius constare debet in cogitatione utiliquam in occupatione vires corporis exercendi, Seneca testante qui ait,"Docto homini derudito vivere est cogitare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 82:1)
Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibuset cogitatione et consuetudine.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION