라틴어 문장 검색

multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:9)
Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 85:7)
insuper ponit trabes;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:2)
Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:3)
cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat vallem ascendere adversus arduum collem instructis copiis coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:6)
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:5)
Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt.
(카이사르, 내란기, 1권 42:4)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)
Itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
(카이사르, 내란기, 1권 44:7)
Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:4)
Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
(카이사르, 내란기, 1권 65:9)
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit.
(카이사르, 내란기, 1권 70:6)
quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines neque signa servarent.
(카이사르, 내란기, 1권 71:8)
Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION