라틴어 문장 검색

quantum vellet nunc aethere in alto Virtutem colere!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:4)
Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificauit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:1)
Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:3)
Hoc autem tempus nondum uenit, quia, licet uideamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum durauerint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:15)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:5)
Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:10)
Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:35)
Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:7)
Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:43)
Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:47)
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:1)
Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:28)
quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:16)
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem, Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION