라틴어 문장 검색

vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus apponi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 5:3)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
lateres quippe praegravis iacere, adstantibus parte alia columnis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장2)
et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:2)
deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:2)
eum enim a deo significari murum ligneum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 7:2)
postea solidam columnam prope uiginti pedum lapidis Numidici in foro statuit inscripsitque parenti patriae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:2)
athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus ligneis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:4)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
at quotiens neruorum causa marinis Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:3)
circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue spectare solitis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:1)
munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:2)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:7)
Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 23장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION