라틴어 문장 검색

adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:1)
tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:2)
ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:2)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
vitium in superciliis, si aut immota sunt aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:1)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 219:1)
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)
'' Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 20:6)
media oris via abeat nec indocto et rustico more desaeviat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:3)
Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:6)
CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION