라틴어 문장 검색

addebat etiam idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:1)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)
C. Caecilius Statius, poëta comicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)78)
)191 4 Timaeus Platonis 38 32 Timaeus Pythagoreus 199 2 Timocrates, frater MetrodoriEpicurei, heres Epicuri 78 18 Torquatus, Torquati (15 23 119) v. Manlius Torquatus Q. Trabea, poëta comicus 38 3 Triarius v. C. Valerius Triarius Trltanius centurio 4 23 Troia 181 12 Tubero v. Aelius Tubero Tubulus v. Hostilius Tubulus L. Tullius Cicero, Marci fraterpatruelis, et Q. Tullius Cicero, Marci frater,loquentes inducuntur in quinto de finibus libro 156 1 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)497)
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:1)
Poematis enim tragici comici epici melici etiam ac dithyrambici, quo magis est tractatum a Latinis, suum cuiusque est, diversum a reliquis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:3)
Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:4)
Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inventores et principes fuisse constaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:2)
neque vero istis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed naturam defuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:4)
Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:2)
ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 153:1)
Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu- perandi [refellendi];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:1)
eadem enim elata sunt primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis etiam ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION