라틴어 문장 검색

num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:8)
In quo tamen longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:4)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:10)
vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:1)
Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:2)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Oculorum porro et aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 10:2)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 4:2)
ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:4)
Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION