라틴어 문장 검색

ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:5)
Proxima longaevo profert Dircaeus Adrasto signa gener, cui bella favent, cui commodat iras cuncta cohors:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권32)
Aes debitorem leve, grave inimicum facit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A11)
Habet in adversis auxilia, qui in secundis commodat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 28)
Homo vitae commodatus, non donatus est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 220)
ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:8)
scientes quod, ea cognita, tota uos propter Deum deuotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.9)
Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:4)
ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:7)
atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:1)
desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 286:1)
vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 287:1)
parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a locatum saxo quadrato faciundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 329:1)
pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 399:1)
plebs nexu liberata est propter L. Papiri creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha15)

SEARCH

MENU NAVIGATION