라틴어 문장 검색

Non est autem quod istam curam imputes mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:3)
Patietur plus inputari sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:3)
Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:1)
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:4)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
" Erratis, qui incommoda divitiis inputatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:2)
Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:2)
Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:3)
Merito enim inputabit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:4)
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:7)
Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 5:3)
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 18:6)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
fili, aut oculos erue aut manus commoda.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 9:7)
neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION