라틴어 문장 검색

et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Haec ideo dixerim, quod me saepe movit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre volui, quid de vino aestimaverim sentiendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:1)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat vel anxie disputari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:3)
Quod optimum sit disputat convivium Facunda Prisci pagina, Et multa dulci, multa sublimi refert, Sed cuncta docto pectore.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVII1)
putare est et discernere et in partes redigere, inde disputare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5226)
et communicat cum socio quod solus conspexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2353)
nec nos via fallit bene ubique cuncta cum amico communicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2411)
rerum verborumque fides et rem publicam tibi committam et tecum omne communicabo consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2771)
nam perite dubium nomen elegit, quod contumeliam communicaret Aeneae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 922)
Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod rapuerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7436)
postea vinculis sponte labentibus libera- tum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 138)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION