라틴어 문장 검색

VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:6)
Ubi cum uenissemus, inquit, et magno uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.4)
Consideremus istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina transeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:54)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit communionem densorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:2)
11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:1)
Dicitur ergo hic Deus communio, amoris permutatio inter Patrem et Filium in Spiritu, historiam hominis amplecti posse eumque suum in dynamismum communionis inducere, qui a Patre suam trahit originem suamque ultimam in eo habet metam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:11)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION