라틴어 문장 검색

In quis Menander, nobilis comoediis Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius Et admiratus fuerat ingenium viri, Unguento delibutus, vestitu fluens, Veniebat gressu delicato et languido.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.6)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
electionem auditoribus permittit, saepe etiam partes;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:2)
Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:2)
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:1)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:1)
nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:3)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
Scripsit comoedias Menandrum aliosque aetatis eiusdem aemulatus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:3)
Nunc primum se in vetere comoedia, sed non tamquam inciperet ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:1)
Itaque illam tragoediam, hanc appellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustinetur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:2)
post cenam comoedia aut lyristes;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 4:3)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)

SEARCH

MENU NAVIGATION